Loquunturne latine itali?
Ientaculum italicum. Bene sapit.
Olim vesperi satis sero scholas latinas audire solebam, et, si obdormire non poteram, auctores, sicut Ciceronem, Augustinum, nocte legere. Postquam latine cogitans obdormiveram, latine cogitans mane evigilabam. Thea sive potio sinica erat sorbillanda, antequam ad italice loquendum valerem. Quodam die, cum domi nil esset theae, in caupona prope aedes quas illo tempore conduxeram eam emere conata sum. Fessa et confusa, casu theam ab ministris petivi latine, quod scilicet valde molestum ministrae visum est. Publice per errorem cum italis, qui paene nihil intellegunt, latine loqui pudet. Idem nonnunquam accidit si cum eis gallice loqueris: putant fortasse te dacoromanice loqui, et tam stultum esse ut discrimen inter has linguas nescias!
Sermo italicus non est latinus, quamvis hae duae linguae similes sint. Itali latine melius intellegunt si in lyceo vel schola medii ordinis latine didicerunt; sed, ut in plerisque terris, verisimiliter non loqui, sed in sermonem patrium locos reddere vel legere didicerunt. Aliud autem est loqui scire, quod discendum est, si homines loqui volumus. Si quis modo reddere vel legere didicit, homini latine loquenti statim respondere minime potest! Ceterum pauci in scholis, audiendo, latine intellegere discunt.
Modus pronuntiandi praeterea audientes saepe confundit. Itali facilius intellegunt, si quis pronuntiatu eorum utitur, quo sacerdotes catholici quoque ubique utuntur. Aliter autem aliis in terris lingua latina pronuntiatur: slavi more suo, britanni omnino aliter... Omnes intellegere didici, nam magistri quibus usa sum modis pronuntiandi variis favebant.
Nec melodia, ut ita dicam, quae nostris linguis “accentus” vocatur (“intonationem” autem eam glottologi vocant), iuvat. Ego magna cum sedulitate melodiam meam mutare conor: nam, cum latine loqui coepi, difficulter interdum ab aliis hominibus intellegebar. Melodiae nimis emphaticae, ut ita dicam, vel ignotae audientibus, saepe eos confundunt. Melodia mea scilicet adhuc linguam anglicam redolet, sed non ut antea.
Sine dubio sunt itali qui latine loquuntur, et bene quidem! Itali latine loquentes inveniuntur, e.g., inter magistros Vivarii Novi et Scholae Latinae. Circuli latini in Italia exstant: inter alios, circulus romanus qui “Ambulationes romanae” nuncupatur. Attamen, ut in Polonia, in Lituania, in omnibus terris in quibus latine loquentibus interdum occurrimus, quaerendi sunt hi homines. Non licet casu italos in qualibet caupona latine loquentes invenire, et ab eis latine cafeam emere, ut ego in Italia versans didici!
Gratias summas Thomae Borri ago, qui verba mea correxit.