Scholae Latinae
Autumno 2025
Hoc anno cursus de litteris latinis ope retis omnium gentium in auditorio zoomico, ut aiunt, Thomas Bórri (Tommaso vulgo italorum) et Lucius Lanzillotta (Lee vulgo anglorum) praebebimus. Usque ad diem XXV mensis septembris nomen dare licebit; numerus autem discipulorum erit clausus, ergo suademus ut cito nomen des.
Discipuli ope PayPal illius solvere necesse est; nondum aliis modis pecuniam accipere possumus.
Si difficultates sunt, scribas, sodes, ad Lucium: leelanzillotta@gmail.com
-
Thomas Bórri de amicitia decem scholas docebit. Loci de hoc argumento ex operibus Ciceronis et aliorum legentur exercitiaque praebebuntur.
Quando: singulis diebus Iovis hora 20:30-21:30 in Italia, a die secundo mensis octobris usque ad diem quartum mensis decembris.
Pretium solvendum: €100 discipulis universitatis vel lycei / €150 ceteris
Modo decem discipuli accipientur.
-
Lucius Lanzillotta, qui versibus delectatur, carmina nonnulla Pontani, poetae inter alia catulliani, docebit. Pontanus sua carmina amatoria scribens multa a Catullo sumpsit, verbi gratia metrum et vocabula, de quibus rebus in hoc cursu loquemur. Utriusque poetae poemata ad ea conferenda legemus.
Quando: singulis diebus Martis hora 19:00-20:00 in Italia, a die septimo mensis octobris usque ad diem nonum mensis decembris.
Pretium solvendum: €85 discipulis universitatis vel lycei / €110 ceteris
Modo decem discipuli accipientur.
-
Thomas Bórri et Lucius Lanzillotta locos ex primo libro ‘Tusculanarum’ docebimus, quo Cicero de morte deque immortalitate animorum disputat. De philosophia illius aetatis etiam, quamvis breviter et leviter, philosophi enim non sumus, tractabimus.
Quando: singulis diebus Saturni hora 17:00-18:00 in Italia, a die quarto mensis octobris usque ad diem sextum mensis decembris.
Pretium solvendum: €100 discipulis universitatis vel lycei / €150 ceteris
Modo decem discipuli accipientur.
normae scholarum (anglice scriptae)