“Eques Polonus Sum”

pellicula brevis latina

Lucia Lancellotta et Iohannulo Romano auctoribus

Hac in pellicula latina, femina quae in terram alienam migrata est invita in patriam redit, nam civis fieri non potuit. In patria quae patria vix videtur versans intellegit in domo parentum hominem ignotum vivere et se linguā qua omnes hic loquuntur sermocinari nescire.

Lucia Lancellotta personam feminae agit, et Iohannulus Romanus, qui etiam arti cinematographicae operam dat, aliam partem. Ceteri autem histriones, qui in pellicula audiuntur nec videntur, Anastasia Lancellotta et Stephanus Hugonis sunt. Pellicula est incisa in civitate quae Ohium nuncupatur, in CFA.